Authoren: Kiss, Magdolna Fazekas, Ferenc

In gedruckter Form veröffentlicht: Wo fand die Schlacht am Fluss Bolia statt? Specimina Nova. A Pécsi Janus Pannonius Tudományegyetem Történeti Tanszékének Évkönyve. Pécs, 2000(2002). 243–250.

 

„Quorum exitio Suavorum reges Hunimundus et Halaricus vereti; in Gothos arma moverunt freti auxilio Sarmatarum, qui cum Beuca et Babai regibus suis auxiliarii ei advenissent, ipsasque Scirorum reliquias quasi ad ultionem suam acrius pugnaturos accersientes cum Edica et Hunuulfo eorum primatibus habuerunt simul secum tam Gepidas quam ex gente Rugorum non parva solacia, ceterisque hinc inde collectis ingentem multitudinem adgregantes ad amnem Bolia in Pannoniis castra metati sunt. Gothi tunc Valamero defuncto ad fratrem eius Thiudimer confugerunt. qui quamvis dudum cum fratribus regnans, tamen auctioris potestatis insignia sumens; Vidimer fratre iuniore accito et cum ipso curas belli partitus, coactus ad arma prosilivit; consertoque proelio superior pars invenitur Gothorum, adeo ut campus inimicorum corruentium cruore madefactus ut rubrum pelagus appareret armaque et cadavera in modum collium tumulata campum plus per decem milibus oppleverunt. quod Gothi cernentes, ineffabili exultatione laetantur, eo quod et regis sui Valameris sanguinem et suam iniuriam cum maxima inimicorum strage ulciscerentur. de vero innumeranda variaque multitudine hostium qui valuit evadere, perquaquam effugati vix ad sua inglorii pervenerunt.

Regisztráljon a tovább olvasáshoz …